- MELINUS Color
- MELINUS ColorGraece μήλινος, quem saepe commemorari in vestibus personarum Comicarum, notat Scaliger Poetic. l. 1. c. 13. non a Melino pigmento, quod in Mela Insul. effodiebatur, sed a colore malorum, quae Graecis μῆλα, dictus; luteus est seu ex albo rufoque mixtus, non parvi fulgoris. At melinum pigmentum album seu candidum fuit, uti docet Plin. l. 35. c. 7. de antiquis Pictoribus, Quatuor coloribus solis imortalia illa opera fecere, ex albis Melino, ex silaceis Attico, ex rubris Sinopide Pontica, ex nigris atramento. Et cap. praecedent. Melinum candidum et ipsum, est optimum in Melo insula,, etc. Non itaque a terra Melina seu pigmento Melino, vel candido vel cinereo, color hic nomen accepit; sed a colore malorum maturorum, quae a Sole rubescunt et colorem rutilum seu pallidum induunt. Inde μήλινος ἀχάτης, qui μήλων χροιὰν habet, Orpheo, et τὸ μηλῖζον χρῶμα Dioscoridi. Graeci μηλοειδὲς χρῶμα vocant, et μήλοψ. Hesych. μήλοπα καρπὸν, τὸν πυρὸν, ὅτι μηλοειδὴς, ubi frumentum ita vocari innuit, a colore melino: quem proin Graeci etiam appellant σιτόχρουν, qui helvus est, etc. Vide Salmas. ad Solin. p. 256. et seqq. Hinc Coccomelinus, Melinoporphyrus, Rhodomelinus, in veterib. Chartis. Item melinovultis, in Epistola Michaelis Balbi Imperatoris ad Ludovicum Pium Imperatorem apud Baronium A. C. 824. num. 30. pannus lutei coloris, forte pro Melinovenetus, uti conicit Car. du Fresne in Gloss. ubi hanc in rem adfert Fortunati ista, de Floribus super altare l. 8. Poem. 9.Aureus ordo crocis, violis hinc blatteus exit,Cocsinus hinc rubicat lacteus inde nivet.Stat prasino--venetus, pugnant et flore colores,Inque loco pacis herbida bella putes.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.